Rana,
paludibus valedicens,
novo vivendi genere acquisito,
in silvam
gloriabunda sese tulit
et, bestiarum coronis circumstipata,
medicinae artem
publice profitebatur,
et in herbis,
quae ad corpora curanda pertinent,
nobiliorem
se
vel Galeno vel Hippocrate
esse
clamitabat.
Credula Bestiarum gens
fidem facile adhibebat,
Vulpe solummodo excepta,
quae
sic glorianti irridebat:
"Insulsum vagumque animal!
Quid tam vana blatteras?
Quid artem nobilem
prae te fers,
quam minime calles?
Livida pallidaque illa tua labra
respice!
Quin domi abi
et teipsum cura,
medice!
Deinde
ad nos redeas,
meliora forsan
de te speraturos."
Nihil respondente Rana
sed tacitis secum gemente suspiriis,
tota Bestiarum cachinnis resonabat silva.
